etsi de re p. quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod magis gavisurum te putem habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. qua quaeris in causa. M. Tuccium, accusatorem silum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus
nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam. Dubium porro illi non erat quid futurum esset. nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori; itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. at ego, simul atque audivi, invocatus ad subsellia rei
occurro; surgo neque verbum de re facio; totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit, †si quod iniuriis suis esset, ut Vestorius teneret.